PEDRO VÉLEZ DE ALCOCER
"Magnus in hoc genere est nostro quoque tempore Petrus"
"Veleius claro, Gaspar, tibi sanguine iunctus"
"Et mihi
amicitia,
quo numquam charior alter
"
"Montano fuit, cui Montano non charior ullus;"
"Constamus paribus animis paribusque elementis"
[5]
"Corporis imparibus modulis, tamen una voluntas"
"lnque bonis una est sententia, nec male quicquam"
"Annuat is, quamvis male quid me velle putarit;"
"Ingenio quantum valeat cognovimus omnes,"
"Cum docto
sermone
libros componat, ubi omne
"
[10]
"Et rerum decus eximium veneremque loquendi"
"Exhibet. Exposuit nuper sanctissima dicta"
"Et vitae
praecepta,
quibus sapientia sese
"
"lnsinuat, dulci eloquio blandoque lepore."
"Quales docta manus novit depingere Petri"
"Veleii, quales noster Chirosius ac tu"
"Gaspar, amicitiae exemplar santaeque meumque"
"Et decus et nostrae dulcísima pignora vitae."