[15]
VINCENTII MARINER, VALENTINI
EPIGRAMMA
Prima Epicharmus habet viridantia serta Thaliae,
quae
ingenio
melius perficis ipse tuo.
Teque colunt Musae, teque ingens laudat Apollo,
osque tuum cunctis mella dat atque
melos.
Carmina ut affundis fidibus celebrata canoris, [5]
audit Musa stupens, redit et ipsa tibi.
Archilochum
superas,
tumidum
Hipponacta
relinquis,
Euripides
tragico
te sequiturque pede.
Dulcia Pisander cantavit carmina magnus,
plurima tu, et multis das
graviora
modis. [10]
Docta fuere choro verba Anacreontis amaeni,
splendida, sed magno sunt tua
verba
Iovi.
Stat carmen nomenque tuum sine fine per orbem,
nam
Lopius
vincit tempora quidquid habent.