Martín de Braga
De correctione rusticorum 6-12:
[6] Post diluvium iterum recuperatum est genus humanum per tres filios Noe, reservatos cum uxoribus suis. Et cum coepisset multitudo subcrescens mundum implere, obliviscentes iterum homines creatorem mundi deum, coeperunt, dimisso creatore, colere creaturas. Alii adorabant solem, alii lunam vel stellas, alii ignem, alii aquam profundam vel fontes aquarum, credentes haec omnia non a deo esse facta ad usum hominum, sed ipsa ex se orta deos esse.
[7] Tunc diabolus vel ministri ipsius, daemones, qui de caelo deiecti sunt,
videntes ignaros homines dimisso Deo creatore suo, per creaturas errare,
coeperunt se illis in diversas formas ostendere et loqui cum eis et expetere ab
eis, ut in excelsis montibus et in silvis frondosis sacrificia sibi offerrent et
ipsos colerent pro deo, imponentes sibi vocabula sceleratorum hominum, qui in
omnibus criminibus et sceleribus suam egerant vitam, ut alius Iovem se esse
diceret, qui fuerat magus et in tantis adulteriis incestus ut sororem suam
haberet uxorem, quae dicta est Iuno, Minervam et Venerem filias suas corruperit,
neptes quoque et omnem parentelam suam turpiter incestaverit. Alius autem daemon
Martem se nominavit, qui fuit litigiorum et discordiae commissor. Alius deinde
daemon Mercurium se appellare voluit, qui fuit omnis furti et fraudis dolosus
inventor; cui homines cupidi quasi deo lucri, in quadriviis transeuntes,
iactatis lapidibus acervos petrarum pro sacrificio reddunt. Alius quoque daemon
Saturni sibi nomen adscripsit, qui, in omni crudelitate vivens, etiam nascentes
suos filios devorabat. Alius etiam daemon Venerem se esse confinxit, quae fuit
mulier meretrix. Non solum cum innumerabilibus adulteris, sed etiam cum patre
suo Iove et cum fratre suo Marte meretricata est.
[8] Ecce quales fuerunt illo tempore isti perditi homines, quos ignorantes
rustici per adinventiones suas pessime honorabant, quorum vocabula ideo sibi
daemones adposuerunt, ut ipsos quasi deos colerent et sacrificia illis offerrent
et ipsorum facta imitarentur, quorum nomina invocabant. Suaserunt etiam illis
daemones ut templa illis facerent et imagines vel statuas sceleratorum hominum
ibi ponerent et aras illis constituerent, in quibus non solum animalium sed
etiam hominum sanguinem illis funderent. Praeter haec autem multi daemones ex
illis qui de caelo expulsi sunt aut in mare aut in fluminibus aut in fontibus
aut in silvis praesident, quos similiter homines ignorantes deum quasi deos
colunt et sacrificant illis. Et in mare quidem Neptunum appellant, in fluminibus
Lamias, in fontibus Nymphas, in silvis Dianas, quae omnia maligni daemones et
spiritus nequam sunt, qui homines infideles, qui signaculo crucis nesciunt se
munire, nocent et vexant. Non tamen sine permissione dei nocent, quia deum
habent iratum et non ex toto corde in fide Christi credunt, sed sunt dubii in
tantum ut nomina ipsa daemoniorum in singulos dies nominent, et appellent diem
Martis et Mercurii et Iovis et Veneris et Saturni, qui nullum diem fecerunt, sed
fuerunt homines pessimi et scelerati in gente Graecorum.
[9] Deus autem omnipotens, quando caelum et terram fecit, ipse tunc creavit
lucem, quae per distinctionem operum dei septies revoluta est. Nam primo deus
lucem fecit, quae appellata est dies; secundo firmamentum caeli factum est;
tertio terra a mare divisa est; quarto sol et luna et stellae factae sunt;
quinto quadrupedia et volatilia et natatilia; sexto homo plasmatus est; septimo
autem die, completo omni mundo et ornamento ipsius, requiem deus appellavit. Una
ergo lux, quae prima in operibus dei facta est, per distinctionem operum dei
septies revoluta, septimana est appellata. Qualis ergo amentia est ut homo
baptizatus in fide Christi diem dominicum, in quo Christus resurrexit, non colat
et dicat se diem Iovis colere et Mercurii et Veneris et Saturni, qui nullum diem
habent, sed fuerunt adulteri et magi et iniqui et male mortui in provincia sua!
Sed, sicut diximus, sub specie nominum istorum ab hominibus stultis veneratio et
honor daemonibus exhibetur.
[10] Similiter et ille error ignorantibus et rusticis subrepit, ut Kalendas
Ianuarias putent anni esse initium, quod omnino falsissimum est. Nam, sicut
scriptura sancta dicit, VIII Kal. Aprilis in ipso aequinoctio initium primi anni
est factum. Nam sic legitur: et divisit deus inter lucem et tenebras. Omnis
autem recta divisio aequalitatem habet, sicut et in VIII Kal. Aprilis tantum
spatium horarum dies habet quantum et nox. Et ideo falsum est ut Ianuariae
Kalendae initium anni sint.
[11] Iam quid de illo stultissimo errore cum dolore dicendum est, quia dies
tinearum et murium observant et, si dici fas est, homo Christianus pro deo mures
et tineas veneratur? Quibus si per tutelam cupelli aut arculae non subducatur
aut panis aut pannus, nullo modo pro feriis sibi exhibitis, quod invenerint,
parcent. Sine causa autem sibi miser homo istas praefigurationes ipse facit, ut,
quasi sicut in introitu anni satur est et laetus ex omnibus, ita illi et in toto
anno contingat. Observationes istae omnes paganorum sunt per adinventiones
daemonum exquisitae. Sed vae illi homini qui deum non habuerit propitium et ab
ipso saturitatem panis et securitatem vitae non habuerit datam! Ecce istas
superstitiones vanas aut occulte aut palam facitis, et numquam cessatis ab istis
sacrificiis daemonum. Et quare vobis non praestant ut semper saturi sitis et
securi et laeti? Quare, quando deus iratus fuerit, non vos defendunt sacrificia
vana de locusta, de mure, et de multis aliis tribulationibus, quas vobis deus
iratus immittit?
[12] Non intellegitis aperte quia mentiuntur vobis daemones in istis observationibus vestris quas vane tenetis, et in auguriis quae adtenditis frequentius vos inludunt? Nam sicut dicit sapientissimus Salomon: divinationes et auguria vana sunt; et quantum timuerit homo in illis, tantum magis fallitur cor eius. Ne dederis in illis cor tuum, quoniam multos scandalizaverunt. Ecce hoc scriptura sancta dicit, et certissime sic est, quia tamdiu infelices homines per avium voces daemonia suadunt, donec per res frivolas et vanas et fidem Christi perdant, et ipsi in interitum mortis suae de improviso incurrant. Non iussit deus hominem futura cognoscere, sed ut, semper in timore illius vivens, ab ipso gubernationem et auxilium vitae suae expeteret. Solius dei est antequam aliquid fiat scire, homines autem vanos daemones diversis argumentis inludunt, donec illos in offensam dei perducant et animas illorum secum pertrahant in infernum, sicut ab initio fecerunt per invidiam suam, ne homo regnum caelorum intraret, de quo illi deiecti sunt.